Conjugial Love (Chadwick) n. 503

Previous Number Next Number See English 

503. II. Quod Virginitas sit corona castitatis, ac tessera amoris conjugialis.{1} Virginitas vocatur corona castitatis, quia castitatem conjugii coronat, et quoque est insigne castitatis, quare sponsa in nuptiis super capite portat coronam: est etiam insigne sanctitatis conjugii; nam sponsa post florem virgineum se totam dat et addicat sponso tunc marito, ac maritus vicissim se totum sponsae tunc uxori. Virginitas etiam vocatur tessera amoris conjugialis, quia est foederis, ac foedus est ut amor uniat illos in unum hominem, seu in unam carnem. Ipsi viri ante nuptias etiam spectant virginitatem sponsae ut coronam castitatis ejus, ac ut tesseram amoris conjugialis; ac ut ipsum cupedium, ex quo delitiae illius amoris inchoaturae et perennaturae sunt. Ex his et ex illis quae praecedunt, constat, quod postquam zona adempta est, ac virginitas libata, virgo fiat uxor, et si non uxor, fiat meretrix; novus enim status, in quem tunc inducitur, est status amoris pro suo viro, et si non pro viro, est status libidinis. @1. Prima editio: conjugialis (absque puncto)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church