Heaven and Hell (Harley) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. Angeli ex sapientia sua adhuc ulterius progrediuntur; dicunt non modo quod omne bonum et verum sint a Domino, sed etiam omne vitae: confirmant id per hoc, quod nihil existere possit a se, sed a priori se, ita quod omnia existant a Primo, quod vocant ipsum Esse vitae omnium, et quod similiter subsistant, quoniam subsistere est perpetuo existere, et quod non in nexu continue tenetur per intermedia cum Primo, hoc illico dilabitur et prorsus dissipatur: aiunt insuper, quod modo unicus vitae fons {1}sit, et quod vita hominis sit rivus inde, qui si non a fonte suo continue subsistit, quod illico diffluat. Porro quod ab unico illo fonte vitae, qui est Dominus, non procedat nisi quam Divinum bonum ac Divinum verum, et quod haec afficiant unumquemvis secundum receptionem; qui recipiunt illa fide et vita, quod in illis caelum sit; sed qui rejiciunt illa, vel suffocant illa, quod vertant illa in infernum, bonum enim vertunt in malum, et verum in falsum, ita vitam in mortem. Quod omne vitae a Domino sit, etiam confirmant per id, quod omnia in universo se referant ad bonum et verum, vita voluntatis hominis quae est vita amoris ejus ad bonum, et vita intellectus hominis quae est vita fidei ejus ad verum; quare cum omne bonum et verum desuper venit, sequitur quod etiam omne vitae. Quia angeli ita credunt, ideo renuunt omnem gratiarum actionem propter bonum quod faciunt, ac indignantur et recedunt, si quis bonum illis tribuit: mirantur quod aliquis credat, quod sapiat ex se, et quod bonum faciat ex se: bonum facere propter se, hoc non vocant bonum, quia fit ex se; at bonum facere propter bonum, hoc vocant bonum ex Divino, et quod hoc bonum sit quod facit caelum, quia id bonum est Dominus. {2} @1 sit pro "fit"$ @2 Quod bonum a Domino intus in se habeat Dominum, non autem bonum a proprio (n. 1802, 3951, 8478[, 8480]).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church