8. Unusquisque in caelis scit et credit, immo percipit, quod nihil boni ex se velit et faciat, et nihil veri ex se cogitet et credat, sed ex Divino, ita ex Domino; et quod bonum et verum quae a semet non sint bonum et verum, quia eis non vita a Divino inest. Angeli intimi caeli etiam clare percipiunt, et sentiunt influxum, et quantum recipiunt tantum videntur sibi in caelo esse, quia tantum in amore et fide, et tantum in luce intelligentiae et sapientiae, et in gaudio caelesti inde: quoniam omnia illa procedunt a Divino Domini, et in illis est caelum angelis, patet quod Divinum Domini faciat caelum, et non angeli ex aliquo proprio suo. {1} Inde est quod caelum in Verbo dicatur "Habitaculum Domini," ac "Thronus Ipsius;" et quod illi qui ibi dicantur in Domino esse. {2} Quomodo autem Divinum procedit a Domino, ac implet caelum, in sequentibus dicetur. @1 Quod angeli caeli agnoscant omne bonum esse a Domino, et nihil a semet et quod Dominus in Suo habitet apud illos, et non in proprio illotum (n. 9338, 10125, 10151, 10157). Quod ideo in Verbo per angelos intelligatur aliquid Domini (n. 1925, 2821, 3039, 4085, 8192, 10528). Et quod ideo angeli dicantur dii a receptione Divini a Domino (n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301, 8192). Quod etiam a Domino sit omne bonum quod bonum, ac omne verum quod verum, proinde omnis pax, amor, charitas et fides (n. 1614, 2016, 2751, 2882, 2883, 2891, 2892, 2904). Et quod omnis sapientia et intelligentia (n. 109, 112, 121, 124).$ @2 Quod qui in caelo sunt dicantur esse in Domino (n. 3637 3638).$