10. Spiritus, qui dum in mundo vixerunt, in illa fide se confirmaverunt, quod bonum quod faciunt et verum quod credunt, sint a semet, aut appropriata sibi ut sua, in qua fide sunt omnes illi qui meritum ponunt in beneactis, ac justitiam sibi vindicant, illi non recipiuntur in caelum; angeli illos fugiunt, spectant illos ut stupidos ac ut fures, ut stupidos quia jugiter spectant ad se et non ad Divinum, ut fures quia auferunt Domino quod Ipsius est. Hi contra fidem caeli sunt, quod Divinum Domini apud angelos faciat caelum.