388. III. Quod binae illae Sphaerae universaliter et singulariter influant in omnia Coeli et in omnia Mundi, a primis ad ultima. Dicitur universaliter et singulariter, quia cum dicitur universale, intelliguntur simul singularia, ex quibus; ex his enim illud existit et consistit, ita ex his illud nominatur, sicut commune ex partibus; quare si aufers singularia est Universale solum nomen, et est sicut superficiale, intra quod non aliquid est: quare attribuere Deo universale regimen, et auferre singularia, est vana vox, et sicut praedicatio inanitatis: comparatio cum regimine universali Regum terrae, non valet: inde nunc dicitur, quod binae illae Sphaerae universaliter et singulariter influant.