Conjugial Love (Rogers) n. 387

Previous Number Next Number See English 

387. II. Quod binae illae Sphaerae universales unum faciant cum Sphaera amoris conjugialis, et cum Sphaera amoris infantum. Quod Sphaera amoris conjugialis unum faciat cum Sphaera procreandi, patet; procreatio enim est finis, et amor conjugialis est causa media per quam, ac finis et causa in efficiendis et in effectis unum, quia una, agunt: quod Sphaera amoris infantum unum faciat cum Sphaera tutandi procreata, etiam patet, quia est finis procedens ex priori fine, qui fuit procreatio, et amor infantum est illius causa media, per quam: fines enim progrediuntur in serie, unus post alterum, et in progrediendo finis ultimus fit primus, et sic ulterius, usque ad terminum, in quo subsistunt vel desinunt: sed de his videbuntur plura in explicatione Articuli XIImi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church