Conjugial Love (Rogers) n. 386

Previous Number Next Number See English 

386. I. Quod binae Sphaerae universales procedant a Domino ad conservandum Universum in statu creato, quarum una est sphaera procreandi, et altera Sphaera tutandi procreata. Divinum a Domino procedens vocatur Sphaera, quia exit ab Ipso, ambit Ipsum, implet utrumque Mundum, Spiritualem et Naturalem, ac operatur effectus finium, quos Dominus in creatione praedestinavit, et post illam providet. Omne id quod effluit ex subjecto, ambit et circumstipat illud, nuncupatur Sphaera; ut pro exemplo, sphaera lucis et caloris a sole circum illum, sphaera vitae ab homine circum illum, sphaera odoris a virgulto circum illud, sphaera attractionis a magnete circum illum, et sic porro. [2] At Sphaerae universales, de quibus hic agitur, sunt a Domino circum Ipsum; ac procedunt e Sole Mundi spiritualis, in cujus medio Ipse est: a Domino per illum Solem procedit Sphaera caloris et lucis, seu quod idem est,{1} Sphaera amoris et sapientiae, ad operandum fines, qui sunt usus; at Sphaera illa, secundum usus, variis nominibus insignitur; Divina Sphaera prospiciens conservationem Universi in statu creato per successivas generationes, vocatur Sphaera procreandi; et Divina Sphaera prospiciens conservationem generationum in suis initiis, et postea in suis progressionibus, vocatur Sphaera tutandi procreata: praeter has binas, sunt plures aliae Sphaerae Divinae, quae secundum usus, ita aliter, nominantur, videatur supra n. 222. Operationes usuum per illas Sphaeras, sunt Divina Providentia. @1. Prima editio: quod idem idem est,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church