389. Quod Sphaerae procreandi ac tutandi procreata, seu Sphaerae amoris conjugialis et amoris infantum, influant in omnia Coeli et in omnia Mundi, a primis ad ultima, est quia cuncta, quae procedunt a Domino, seu a Sole qui ab Ipso est, et in quo Ipse, transeunt Universum creatum usque ad omnium ultima ejus; causa est, quia Divina, quae in progressione vocantur coelestia et spiritualia, sunt spatii et temporis expertia; quod de spiritualibus nulla praedicatio extensi sit, quia nulla spatii et temporis, notum est; inde est, quod quicquid procedit a Domino, in instanti sit a primis in ultimis: quod Sphaera amoris conjugialis ita universalis sit, videatur supra n. 222 ad 225. [2] Quod similiter Sphaera amoris infantum, patet ex illo amore in Coelo, ubi infantes e terris sunt; exque illo amore in Mundo apud homines, apud bestias et aves, serpentes, insecta: hujus amoris analoga etiam dantur in Regnis, Vegetabili et Minerali; in Vegetabili, quod semina custodiantur putaminibus sicut fasciis, ac insuper in fructu sicut in domo, ac nutriantur succo sicut lacte; quod aliquid simile sit in mineris, patet a matricibus et thecis, in quibus nobiles gemmae, et nobilia metalla, reconduntur et custodiuntur.