Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 17

Previous Number Next Number See English 

17. Homo in conjunctionem seu unionem unam aut alteram, hoc est, boni et veri, aut mali et falsi, aegre potest venire in mundo; nam quamdiu ibi vivit,in statu reformationis seu regenerationis tenetur; sed in unum aut alterum venit omnis homo post mortem, quia tunc non amplius reformari et regenerari potest; manet tunc qualis ei vita mundo fuerat, hoc est, qualis ei amor regnans: quare si vita amoris mali ei fuerat, aufertur omne verum quod sibi ex magistro, praedicatione, aut Verbo in mundo comparavit; quo ablato imbuit, sicut spongia aquam, falsum malo suo concordans; et vicissim si autem vita amoris boni ei fuerat, removetur omne falsum, quod per auditum et per lectionem in mundo tulerat, et non apud se confirmaverat, et loco ejus datur verum, quod cum bono ejus concordat. Hoc intelligitur per haec Domini verba:

"Tollite..ab eo talentum, et date habenti decem talenta: habenti enim omni dabitur ut abundet; ab eo autem, qui non habet, etiam quod habet auferetur" (Matth. xxv. 28, 29; xiii. 12; Marc. iv. 25; Luc. viii. 18 xix. 24-26).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church