18. Quod unusquisque post mortem vel erit in bono et simul vero, vel in malo et simul falso, est quia bonum et malum non conjungi possunt, nec bonum et simul falsum mali, nec malum et simul verum boni; sunt enim opposita, ac opposita inter se pugnant, usque ut unum destruat alterum. Illi qui in malo et simul bono sunt, intelliguntur per haec Domini ad Ecclesiam Laodicensium in Apocalypsi:
"Novi opera tua, quod neque frigidus sis, neque fervidus; utinam frigidus esses vel fervidus: sed quia tepidus es, et neque frigidus neque fervidus, exspuiturus sum te ex ore meo" (iii. 15, 16):
tum per haec Domini:
"Nemo potest duobus dominis servire, nam vel unum odio habebit et alterum amabit, aut uni adhaerebit, et alterum negliget" (Matth. vi. 24).