Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 19

Previous Number Next Number See English 

19. (viii.) Quod id quod est in bono et simul vero sit aliquid; et quod id quod est in malo et simul falso non sit aliquid. Quod id quod est in bono et simul vero sit aliquid, videatur supra (n. 11); inde sequitur, quod malum et simul falsum non sit aliquid. Per non esse aliquid, intelligitur nihil potentiae illi esse, et nihil vitae spiritualis. Illis, qui in malo et simul falso sunt, qui omnes sunt in inferno, est quidem potentia inter se, malus enim malefacere potest, et quoque mille modis malefacit; attamen non nisi quam ex malo potest malefacere malis; sed ne hilum potest malefacere bonis; et si bonis malefacit, quod fit quandoque, est per conjunctionem cum eorum malo; [2.] ex eo sunt tentationes, quae sunt infestationes a malis apud se, et inde pugnae, per quas boni liberari possunt a suis malis. Quoniam nihil potentiae est malis, ideo universum infernum coram Domino est non modo quemadmodum nihilum, sed est prorsus nihilum quoad potentiam; quod ita sit per multam experientiam confirmatum vidi. Sed hoc mirabile est, quod omnes mali credant se potentes, et quod omnes boni credant se non potentes. Causa est, quia mali propriae potentiae, et sic astutiae et malitiae, tribuunt omnia, et nihil Domino; at boni nihil tribuunt propriae prudentiae, sed omnia Domino, qui est Omnipotens. Quod malum et simul falsum non sint aliquid, est quoque quia illis nihil vitae spiritualis est; quae causa est, quod vita infernalium non dicatur vita sed mors; quare cum omne aliquid est vitae, non potest esse aliquid morti.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church