20. Illi qui in malo sunt et simul in veris, comparari possunt aquilis, quae alte volant, quae, dum illis ablatae sunt alae, decidunt; similiter enim faciunt homines post mortem, dum spiritus facti sunt, qui intellexerunt vera, locuti sunt illa, et docuerunt illa, et tamen nihil spectaverunt ad Deum in vita sua; illi per intellectualia sua se elevant in altum, et quandoque intrant caelos, et mentiuntur angelos lucis; at cum illis auferuntur vera, et emittuntur, decidunt in infernum. Aquilae etiam significant homines rapinae, quibus visus intellectualis est, et alae significant vera spiritualia. Dictum est, quod talis sint illi, qui nihil spectaverunt ad Deum in vita sua: per spectare ad Deum in vita, non aliud intelligitur quam cogitare hoc aut illud malum esse peccatum contra Deum; et ideo non facere illud.