21. (ix.) Quod Divina Providentia Domini faciat, ut malum et simul falsum inserviat pro aequilibrio, pro relatione, et pro purificatione, et sic pro conjunctione boni et veri apud alios. Ex antecedentibus constare potest, quod Divina Proventia{1} Domini continue operetur, ut apud hominem uniatur verum bono et bonum vero, ex causa, quia unio illa est ecclesia et est caelum: est enim unio illa in Domino, et est in omnibus quae procedunt a Domino. Ex illa unione est quod caelum dicatur conjugium, et quoque ecclesia, quare regnum Dei in Verbo assimilatur conjugio. Ex illa unione est, quod sabbathum in Ecclesia Israelitica sanctissimum cultus fuerit, nam significabat unionem illam. Inde etiam est, quod in Verbo ac in omnibus et singulis ejus sit conjugium boni et veri (de quo videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, n. 80-90). Conjugium boni et veri est ex conjugio Domini cum ecclesia, et hoc ex conjugio Amoris et Sapientiae in Domino; bonum enim est amoris, et verum est sapientiae. Ex his videri potest, quod Divinae Providentiae objectum perpetuum sit, apud hominem unire bonum vero ac verum bono, sic enim homo unitur Domino. @1 for Proventia read Providentia I$