16. (vii.) Quod Dominus non patiatur ut aliquid divisum sit; quare vel erit in bono et simul vero, vel erit in malo et simul falso.-Divina Providentia Domini praecipue pro fine habet et operatur, ut homo sit in bono et simul vero; sic enim est suum bonum et suus amor, et quoque suum verum et sua sapientia; nam per id homo est homo, est enim tunc imago Domini. At quia homo, dum in mundo vivit, potest in bono esse et simul in falso, tum in malo esse et simul in vero, immo in malo esse et simul in bono, ita sicut duplus, et haec divisio destruit imaginem illam et sic hominem, ideo Divina Providentia Domini spectat in omnibus et singulis suis, ut haec divisio non sit. Et quia plus conducit homini, ut in malo et simul falso sit, quam ut in bono et simul malo, ideo Dominus illud permittit, non sicut volens, sed sicut non potens resistere propter finem, qui est salvatio. Quod homo possit in malo et simul vero esse, et quod Dominus non possit resistere propter finem qui est salvatio, est causa, quia intellectus hominis potest elevari in lucem sapientiae, et videre vera, vel agnoscere illa dum audit, amore ejus remanente infra; sic enim potest homo intellectu esse in caelo, sed amore in inferno; ac talis esse non potest negari homini, quia non ei tolli possunt binae facultates, per quas est homo, et distinguitur a bestiis, et per quas unice regenerari et sic salvari potest, quae sunt rationalitas et libertas; nam per illas potest homo agere secundum sapientiam, et quoque agere secundum amorem non sapientiae; et potest ex sapientia supra videre amorem infra, et sic cogitationes, intentiones, affectiones, ita mala et falsa, tum bona et vera vitae et doctrinae suae; sine quorum cognitione et agnitione in se, non potest reformari. De binis his facultatibus supra dictum est, et in sequentibus plura dicenda sunt. Haec causa est quod homo possit in bono et simul vero esse, tum in malo et simul falso, et quoque in alternis eorum.