Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 15

Previous Number Next Number See English 

15. Quod bonum a vero, ac verum a bono separari possit, et cum separatum est, usque appareat sicut bonum et verum est quia est homini facultas agendi, quae vocatur libertas, et facultas intelligendi, quae vocatur rationalitas. Ex harum facultatum abusu est, quod homo possit apparere alius in externis quam qualis est in internis; proinde quod malus possit facere bonum et loqui verum, seu quod diabolus possit lucis angelum mentiri. Sed de hac re videantur in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, haec sequentia: Quod origo mali sit ex abusu facultatum, quae homini propriae sunt, et vocantur rationalitas et libertas (n. 264-270). Quod binae illae facultates sint tam apud malos quam apud bonos (n. 425). Quod amor absque conjugio cum sapientia, seu bonum absque conjugio cum vero, non possit aliquid facere (n. 401). Quod amor nihil agat nisi in conjunctione cum sapientia seu intellectu, et faciat ut sapientia seu intellectus reciproce conjungatur (n. 410-412). Quod sapientia seu intellectus ex potentia sibi data ab amore possit elevari, et percipere illa quae lucis sunt e caelo, ac recipere illa (n. 413). Quod amor possit similiter elevari, et recipere illa quae caloris sunt e caelo, si amat suam conjugem sapientiam in eo gradu (n. 414, 415). Quod amor alioqui retrahat sapientiam seu intellectum a sua elevatione, ut secum unum agat (n. 416-418). Quod amor purificetur in intellectu, si {1}simul elevantur (n. 419-421). Quod amor purificatus a sapientia in intellectu fiat spiritualis et caelestis; at quod amor conspurcatus in intellectu fiat sensualis et corporeus (n. 422-424). Quod simile sit cum charitate et fide et earum conjunctione, ut est cum amore et sapientia et horum conjunctione (n. 427-430). Quid charitas in caelis (n. 431). @1 simul pro "non simul"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church