Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 14

Previous Number Next Number See English 

14. (vi.) Quod bonum amoris non unitum vero sapientiae non sit bonum in se, sed quod sit apparens bonum; et quod verum sapientiae non unitum bono amoris non sit verum in se, sed quod sit apparens verum.- Veritas est, quod non aliquod bonum detur quod in se bonum est, nisi unitum sit suo vero, nec aliquod verum quod in se verum est, nisi unitum sit suo bono. Attamen datur bonum separatum a vero, et verum separatum a bono. Hoc datur apud hypocritas et assentatores, apud malos quoscunque, et apud illos qui in bono naturali et in nullo bono spirituali sunt. Possunt hi et illi facere bonum ecclesiae, patriae, societati, concivi, egenis, pauperibus, viduis et pupillis, et quoque possunt vera intelligere, ex intellectu illa cogitare, ex cogitatione illa loqui et docere; sed tamen bona et vera illa, non sunt interius, ita non in se, bona et vera apud illos, sed sunt exterius bona et vera, ita solum apparentia; sunt enim solum propter se et mundum, et non propter ipsum bonum et ipsum verum, consequenter non ex bono et vero; quare sunt solius oris et corporis, et non cordis: [2.] et comparari possunt auro et argento inducto scoriis, aut putri ligno, aut fimo; ac vera enuntiata comparari possunt vento respirationis qui dissipatur, aut luci fatuae quae evanescit, quae usque extrinsecus apparent sicut genuina: sed apparent talia apud illos, at possunt usque aliter apud audientes et recipientes, qui hoc non sciunt; unumquemvis enim afficit externum secundum internum suum; intrat enim verum, e quocunque ore sit enuntiatum, in alterius auditum, et excipitur a mente secundum ejus statum et quale. Apud illos qui in naturali bono sunt ex hereditario, et in nullo bono spirituali, paene similis res est; internum enim omnis boni et omnis veri est spirituale, et hoc falsa et mala discutit; at solum naturale illis favet; ac favere malis et falsis, et bonum facere, non concordat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church