13. Aliquoties dictum est, quod amor faciat vitam hominis; sed non intelligitur amor separatus a sapientia, seu bonum a vero in causa, quia amor separatus seu bonum separatum, non est aliquid; quare amor qui facit vitam hominis intimam, quae est a Domino, est amor et sapientia simul: etiam amor qui facit vitam hominis quatenus est recipiens, nec est amor separatus in causa, sed in effectu; non enim potest amor intelligi absque suo quali, et quale ejus est sapientia; non potest quale seu sapientia dari quam ex suo Esse, quod est amor, inde est quod unum sint: similiter bonum et verum. Nunc quia verum est ex bono, sicut sapientia est ex amore, ideo utrumque simul sumptum vocatur amor seu bonum, est enim amor in sua forma sapientia, et est bonum in sua forma verum; ex forma et [non] aliunde est omne quale. Ex his nunc constare potest, quod bonum ne hilum plus bonum sit, quam quantum est unitum suo vero, et quod verum ne hilum plus verum sit quam quantum unitum est suo bono.