12. Sed datur conjugium boni et veri in causa, et datur conjugium boni et veri a causa in effectu. Conjugium boni et veri in causa, est conjugium voluntatis et intellectus, seu amoris et sapientiae; in omni quod homo vult et cogitat, et quod inde concludit ac intendit, est id conjugium. Hoc conjugium intrat effectum et facit illum, sed in efficiendo apparent illa duo distincta, quia simultaneum tunc facit successivum: ut dum homo vult et cogitat nutriri, vestiri, habitare, facere negotium aut opus, conversari, tunc prius id simul vult et cogitat, seu concludit et intendit; cum determinavit illa in effectus, tunc succedit unum post alterum, sed usque continue in voluntate et cogitatione unum faciunt. Usus in effectibus illis sunt amoris seu boni; media ad usus sunt intellectus seu veri. Generalia haec per specifica quisque confirmare potest, modo distincte percipiat quid se refert ad bonum amoris et quid ad verum sapientiae, et distincte quomodo se refert in causa et quomodo in effectu.