11. Notum quidem est, quod omnia in universo se referant ad bonum et verum; quia per bonum intelligitur id quod universaliter complectitur et involvit omnia amoris, et per verum intelligitur id quod universaliter complectitur et involvit omnia sapientiae. Sed non adhuc notum est, quod bonum non sit aliquid nisi unitum vero, nec quod verum sit aliquid nisi unitum bono. Apparet quidem sicut bonum sit aliquid absque vero, et quod verum sit aliquid absque bono, sed usque non sunt: amor enim, (cujus omnia vocantur bona,) est Esse rei; et sapientia, (cujus omnia vocantur vera,) est Existere rei ex illo Esse, ut in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 14-16) ostensum est; quare sicut Esse absque Existere non est aliquid, nec Existere absque Esse, ita bonum absque vero, ac verum absque bono non est aliquid. Similiter, quid est bonum absque relatione ad aliquid? Num dici potest bonum? est enim nullius affectionis et nullius Perceptionis: [2.] id una cum bono quod afficit, et quod dat se percipi et sentiri, se refert ad verum, quia ad illud quod est in intellectu. Dic alicui nude bonum, et non hoc aut illud est bonum, num bonum est aliquid? At ex hoc aut illo, quod ut unum percipitur cum bono, est aliquid. Hoc non alibi unitur bono quam in intellectu, et omne Intellectus se refert ad verum. Simile est cum velle: Velle absque scire, percipere et cogitare quid homo vult, non est aliquid, at una cum his fit aliquid. Omne velle est amoris, et se refert ad bonum; et omne scire, percipere et cogitare est intellectus, et se refert ad verum inde patet quod velle non sit aliquid, sed quod hoc aut illud velle sit aliquid. [3.] Simile est cum omni usu, quia usus est bonum. Usus nisi determinatus sit ad quoddam, cum quo sit unum, non est usus, ita non est aliquid. Usus suum aliquid trahit ab intellectu, et id quod inde usui conjungitur vel adjungitur, se refert ad verum; ex eo trahit usus suum quale. [4.] Ex his paucis constare potest, quod bonum absque vero non sit aliquid, ita quod nec verum absque bono sit aliquid. Dicitur quod bonum cum vero, ac verum cum bono sint aliquid; inde sequitur quod malum cum falso et falsum cum malo non sint aliquid; sunt enim haec illis opposita, et oppositum destruit, hic destruit aliquid. Sed de hac re in sequentibus.