Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. (v.) Quod bonum amoris non sit bonum plus quam quantum unitum est vero sapientiae, et quod verum sapientiae non sit verum plus quam quantum est unitum bono amoris: hoc trahit bonum et verum ex origine sua, bonum in origine sua est in Domino, similiter verum, quia Dominus est ipsum Bonum et ipsum Verum, et haec duo in ipso unum sunt. Inde est quod bonum apud angelos caeli et apud homines telluris non sit bonum in se, nisi quantum unitum est vero, et quod verum non sit verum in se, nisi quantum unitum est bono. Quod omne bonum et omne verum sit a Domino, notum est; inde quia bonum facit unum cum vero, ac verum cum bono, sequitur, quod ut bonum sit bonum in se, et verum sit verum in se, facient unum in recipiente, qui est angelus caeli et homo telluris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church