Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. Quomodo autem illa unum faciunt in illis quae infra seu extra hominem sunt, tam in illis quae in regno animali, quam in regno vegetabili sunt, in sequentibus passim dicetur; quibus haec tria praemittenda sunt; Primum, Quod in universo et in omnibus et singulis ejus, quae creata sunt a Domino, fuerit conjugium boni et veri. Secundum, Quod id conjugium post creationem apud hominem separatum sit. Tertium, Quod Divinae Providentiae sit, ut quod separatum est, unum fiat, et sic ut conjugium boni et veri restauretur. Haec tria multis confirmata sunt in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, quare ulterius confirmare illa, non opus est. Quisque etiam ex ratione videre potest, quod dum conjugium boni et veri a creatione fuerat in omni creato, et dum hoc postea separatum est, Dominus continue operetur, ut illud restauretur; consequenter, quod restauratio ejus, et inde conjunctio universi creati cum Domino per hominem, sit Divinae Providentiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church