Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 8

Previous Number Next Number See English 

8. Ex articulo praecedente patet, quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae in Domino unum sunt, et a Domino ut unum procedunt, sint in quadam imagine in omni creato ab Ipso. Nunc etiam aliquid in specie de uno illo, seu unione, quae vocatur conjugium boni et veri, dicetur. Conjugium illud est (1.) In ipso Domino; nam ut dictum est, Divinus Amor et Divina Sapientia in Ipso unum sunt. (2.) Est ex Domino; nam in omni quod procedit ex ipso, sunt amor et Sapientia prorsus unita; illa duo procedunt a Domino ut Sole, Divinus Amor sicut calor, et Divina Sapientia sicut lux. (3.) Recipiuntur illa ab angelis quidem ut duo, sed uniuntur apud illos a Domino: simile fit apud homines ecclesiae. (4.) Ab influxu amoris et sapientiae a Domino ut unum apud angelos caeli et apud homines ecclesiae, et a receptione illorum ab angelis et hominibus, est quod Dominus in Verbo dicatur Sponsus et Maritus, ac caelum et ecclesia Sponsa et Uxor. (5.) Quantum itaque caelum et ecclesia in communi, ac angelus caeli et homo ecclesiae in particulari, est in unione illa, seu in conjugio boni et veri, tantum imago et similitudo Domini sunt; quoniam illa duo in Domino unum sunt, immo sunt Dominus. (6.) Amor et sapientia in caelo et in ecclesia in communi, ac in angelo caeli et in homine ecclesiae unum sunt, quando voluntas et intellectus, ita quando bonum et verum unum faciunt; seu quod idem, quando charitas et fides unum faciunt; seu quod adhuc idem, quando doctrina ex Verbo et vita secundum illam unum faciunt. (7.) Quomodo autem duo illa unum faciunt in homine et in omnibus ejus, ostensum est in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte Quinta, ubi actum est de Creatione hominis, et imprimis de Correspondentia voluntatis et intellectus cum corde et pulmone (a n. {1}358 ad 432). @1 358 pro "385"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church