Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 175

Previous Number Next Number See English 

175. (40) Aliqui tales emissi sunt ex infernis, ut transferrentur in aliud, et tunc permissum est eis agere secundum naturam suam, et tunc statim per phantasias eniti voluerunt in altiora, et conabantur malum facere: revocatum est illis in memoriam, quod dixerunt inter se in inferno, quod si illis exire liceret, aeque sapientes forent sicut alii; loquuti sunt tunc quidam cum illis aliquid ex intelligentia, in quo lux veri erat, quibus auditis angebantur ita ut aufugerent; hoc factum aliquoties, ut confirmaretur, quod tales, mutati statu, non sustineant lucem veri, ita intelligentiam; dixerunt quod malefaceret illis, sed responsum quod aliter inter se dixerint; inde patuit, quod qui in inferno sunt, nequaquam possint vivere in luce coeli, ita in intelligentia, et minime in calore coeli, qui est amor.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church