Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 176

Previous Number Next Number See English 

176. (41) Omnes societates post judicium secundum nationes in admirando ordine dispositae sunt, [qui] ordo [est] secundum affectiones in coelis et secundum cupiditates in infernis; purificantur subinde per communicationes cum malis, et inde quasi fermentationem, et tunc alieni sicut heterogenea dejecti; quandoque fit purificatio per quod societas fiat sicut unus homo; illi qui in homine, remanent, qui extra hominem, rejiciuntur. Post judicium non permittitur ita ascendere in coelum, et inde dejici, sed determinatur quisque ut eat via quae ad ejus societatem ducit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church