Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 177

Previous Number Next Number See English 

177. (42) Sunt postea formatae societates secundum omnia genera et omnes species affectionum boni et veri distinctissime, et quoque societates infernales correspondentes; omnes spiritus, postquam vastati sunt, nunc perducuntur per vias designatas tendentes ad societates interioribus vitae eorum correspondentes et analogas, nec licet aliunde divertere, et aliis locis morari, minus formare sibi societates et sicut coelos secundum vitam in externis ut prius. Creditur fortassis in mundo, quod homo salvetur et in societates coelestes veniat secundum cogitationes quae intellectus veri sunt, sed nemo [salvatur] secundum illas, sed secundum affectiones et inde cogitationes, ita secundum voluntatis bonum et inde intellectus verum, quia homo est homo ex voluntate et inde intellectu, et non ex vero intellectus separato a bono voluntatis; intellectus modo docet, quomodo ab homine volendum et agendum. -- Mali aegre per vias designatas ducuntur, quia volunt ad latera ire, ubi sentiunt bonos infra et supra, quibus malefacere cupiunt, nam omnes viae tales sunt quales societates supra et infra illas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church