Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 174

Previous Number Next Number See English 

174. (39) Multi ex illis qui in sola fide, et nihil veri et boni mandaverunt vitae, quia rejecerunt omnem vitam moralem ex spirituali origine, dicentes quod nihil faciat, et quod mala non damnent, et quod Dominus impleverit legem pro illis, et sustulerit damnationem, et quod non possint bonum facere ex se, minus implere legem, rebelles facti sunt, et contra Dominum proferebant varia scandala, ut fit omnibus, qui non religionem vixerunt, tametsi in mundo non male cogitaverunt de Domino; illi explorati et inventi, quod nihil veri et boni mandaverint vitae, et quod modo norint aliquid ex Verbo, quod erat sicut aliud scientificum, in quo non vitale, et tunc apparebant absque vestibus, nam vestes significant vera vitae, et tunc prorsus nihil intelligebant, ne quidem quid rectum et justum; dictum illis quod vixerint absque religione, et conjecti sunt in voraginem meridionalem, et sic ablati.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church