Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 138

Previous Number Next Number See English 

138. Conversio illa ad Dominum est actualis conversio; est quaedam elevatio; elevatur enim in calorem et lucem coeli, quod fit per quod aperiantur interiora, quae cum aperta sunt, influit amor et sapientia in interiora mentis, ac calor et lux coeli in interiora corporis[;] inde elevatio, quae est sicut e nimbo* in aerem, seu ex aere in aetherem; ac amor et sapientia cum eorum calore et luce sunt Dominus apud hominem, qui, ut prius dictum est, vertit illum ad se. Contrarium est apud illos qui non in amore et sapientia, et magis apud illos qui contra amorem et sapientiam sunt[;] illorum interiora tam mentis quam corporis clausa sunt, et cum clausa sunt, exteriora reagunt contra Dominum, nam talis illis natura inest; inde est, quod illi se vertant retro a Domino, ac vertere se retro, est ad infernum. * Prima editio: nimbro


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church