139. Conversio illa actualis ad Dominum est ex amore et simul sapientia, non ex solo amore, nec ex sola sapientia[;] solus amor est sicut esse absque suo existere, amor enim existit in sapientia; et sapientia absque amore est sicut existere absque suo esse, sapientia enim existit ex amore. Datur quidem amor absque sapientia, sed ille amor est hominis et non Domini; et quoque datur sapientia absque amore, sed illa sapientia est quidem a Domino, sed non habet Dominum in se, est enim sicut lux hyemalis, quae quidem est a sole, sed tamen solis essentia, quae est calor, non est in illa.