Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 137

Previous Number Next Number See English 

137. Quoniam interiora mentis unum faciunt cum interioribus corporis, sequitur quod dum interiora mentis se vertunt ad Dominum ut Solem, etiam interiora corporis similiter faciant,* et quia exteriora utriusque, tam mentis quam corporis, ab interioribus eorum pendent, quod etiam illa similiter faciant; quod enim externum facit, hoc facit ab internis, nam commune trahit omne suum a particularibus, a quibus est. Ex his patet, quod quia Angelus vertit faciem et corpus ad Dominum ut Solem, etiam omnia interiora mentis et corporis ejus illuc versa sint. Simile est cum homine, si ille jugiter habet Dominum ante oculos, quod fit si in amore et sapientia est[;] tunc non modo oculis et facie Ipsum spectat, sed etiam tota mente et toto corde, hoc est, omnibus voluntatis et intellectus, et simul omnibus corporis. * Prima editio: faciant;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church