Apocalypse Explained (Tansley) n. 824

Previous Number Next Number See English 

824. [Vers. 13.] "Et facit signa magna." Quod significet testificationes et persuasiones, constat ex significatione "signorum," quod sint testificationes et persuasiones (de qua supra, n. 706); et quia "magnum" praedicatur de bono, et in opposito sensu de malo, inde per "signa magna" significantur testificationes et persuasiones falsi ex malo; quod hic de "bestia" dicatur quod "fecerit signa magna," est quia per illam significantur confirmationes ex Verbo pro fide separata a bonis operibus; et cum ratiocinia ex naturali homine, quae per "priorem bestiam" significantur, confirmantur ex Verbo, tunc non modo testificantur, sed etiam persuadent quod ita sit; et hoc ex causa, quia separatores illi non volunt ut visus intellectualis aliquam partem in rebus fidei, quas vocant mysteria, habeat; et cum visus intellectualis non adest, potest persuaderi quodcunque libet, etiam quod quisque ex solo Naturae lumine [potest] videre quod falsum sit.

[2] Propone aliquod falsum, et dic quod id verum sit, quia ab antesignano, qui ab asseclis creditur illustratus aut inspiratus, dictum est; et deme rationis usum, et sic inhibe ne intellectus luce aliqua intret; visurus es omnia sicut vera, et persuadeberis: causa est, quia prima propositio creditur, et non primum exploratur num illa verum sit vel falsum. Ut sciatur quod falsum aeque confirmari possit sicut verum, sit hoc levissimum exemplum: propone hoc ridiculosum, quod corvus albus sit, et confirma id per haec, quod corvus non nascatur prorsus niger, quod dum senescit albescat, quod pennae ejus interius albae sint, et quoque cutis, et quod sic nigredo sit modo umbra albis circuminducta; et ratiocinare quod homo quidem secundum aspectum possit loqui, nempe dicere quod sit niger, sed usque ex intellectu debeat cogitare, quia homo est, quod albus sit, quia interius albus est; sicut licet de solis progressione circum tellurem ex aspectu loqui, ut quoque dicitur in Verbo, quod nempe oriatur et occidat, sed usque debeat ex intellectu cogitare quod tellus se circumvolvat, et faciat illam apparentiam; adde ratiocinia ex coloribus, quod omnes albi sint ex origine, quia sunt ex luce caeli; et ex eo, quod omnis color, dum commolitur in pulverem, etiam crystallum nigrum, albus sit, de qua re cita auctores optices; insuper aufer rationis usum, et dic quod vir auctoritatis et eruditionis hoc viderit, et fige mentem in confirmationibus et non in prima propositione, forte erit qui persuadebitur: sed hoc ridiculosum dicitur, quia fatuum est avem ex alio colore quam ex suo, in quo apparet, judicare, sic enim omnia in mundo dicerentur alba.

[3] Simile est cum falsis haeresium, ut cum maxima illa, quae fuit in Babele, de qua apud Danielem, quod rex ibi indictum ederit, ut pro Deo coleretur; ut quoque est cum ratiociniis illorum, quae ex inferno sunt, quod omnia Naturae sint, immo quod Natura semet creaverit, et non Deus illam; et si ausim dicere, ita quoque est cum fide justificante absque actuali vitae cooperatione. Talia intelliguntur hic per "signa magna," quae fecit bestia e terra ascendens, et quae fecit ut ignis descenderit e caelo in terram coram hominibus, et seduxit habitantes super terra, propter signa quae data ei facere coram bestia, ut in hoc versu et in sequente dicitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church