Apocalypse Explained (Tansley) n. 825

Previous Number Next Number See English 

825. "Ut et ignem faciat descendere a caelo in terram coram hominibus." Quod significet amorem falsi ex malo oriundum ex fastu propriae intelligentiae sicut foret amor veri ex bono qui {1}e caelis in ecclesia, constat ex significatione "ignis," quod sit amor in utroque sensu, nempe amor in Dominum, et amor erga proximum, et in opposito sensu amor sui et amor mundi (de qua supra, n. 504, 539); et inde amor boni et veri, tum amor mali et falsi, nam omnia bona et inde vera profluunt ex amore in Dominum et ex amore erga proximum, et vicissim omnia mala et inde falsa ex amore sui et amore mundi: inde est, quod qui in amore sui et mundi sunt, in amore omnium malorum inde oriundorum, et in amore falsorum ex illis malis sint; (de quibus amoribus, et inde oriundis malis et falsis, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 65-{2}83:) ex significatione facere illum, nempe ignem, "descendere e caelo;" hoc dicitur, quia tale fit in mundo spirituali ab illis qui [in] fide separata sunt, per artes ibi notas: quod sit apparentia sicut amor falsi ex malo foret amor veri ex bono, est ex confirmatione fidei separatae a vita per sensum litterae Verbi; nam quod confirmatur ex Verbo, ex caelo confirmatur; at falsum, dum ex Verbo, non ex caelo confirmatur, sed modo apparet sicut e caelo confirmatum: et ex significatione "coram hominibus," quod sit imprimis coram illis qui in fastu propriae intelligentiae sunt, et qui scriptis et praedicationibus apud se haereticum id dogma confirmant; ex illis derivatur id ad simplices, qui non in fastu propriae intelligentiae sunt, at hi non confirmant illud apud se, sed autumant quod ita sit, quia a viro eruditionis et inde auctoritatis dictum est et asseveratum; verum hi solum id memoria tenent, illi autem implantant illud suae vitae, imprimis si vixerunt secundum illud; et quod implantatur vitae, hoc in aeternum inhaeret, non autem quod solum memoriae.

[2] Fastus propriae intelligentiae est apud omnes qui falsa confirmant usque ad destructionem Divini Veri, in quo sunt angeli caeli: sunt enim illi in eo fastu qui se solum spectant, hoc est, sui famam, in scriptis et in praedicationibus; sunt enim in amore sui, et omnis qui in amore sui est, dum scribit et praedicat, in fastu est, et fastus ex proprio hominis omnia trahit; inde est quod dicatur fastus propriae intelligentiae; amor sui residet in voluntate, ac fastus propriae intelligentiae in cogitatione inde; hi itaque, dum aliquid ex se cogitant, non possunt aliter quam falsa cogitare; proprium enim, quod est voluntatis, proinde amoris, dominatur, quod in se spectatum non est nisi quam malum: aliter illi qui in amore usuum sunt, et inde in amore veri propter verum.

[3] Quoniam hi, qui in fastu propriae intelligentiae sunt, removent opera a fide, et propterea non sciunt quid opera, ne quidem quid charitas et quid proximus, immo postquam se confirmaverunt, non volunt scire; quare hic dicetur quid bona opera. Bona opera sunt omnia quae homo facit, scribit, praedicat, immo quae loquitur, non a semet sed a Domino; et a Domino facit, scribit, praedicat et loquitur, quando vivit secundum leges suae religionis. Leges nostrae religionis sunt, quod nempe Deus unus colendus sit, quod adulteria, furta, neces, falsa testimonia, fugienda sint, ita quoque fraudes, illicitae lucrationes, odia, vindictae, mendacia, blasphemationes, et plura, quae non solum in decalogo, sed etiam ubivis alibi in Verbo, dicuntur peccata contra Deum, et quoque abominationes; quum homo illa fugit, quia contra Verbum et inde contra Deum sunt, et quia ex inferno sunt, tunc vivit homo secundum leges suae religionis; et quantum religionem vivit, tantum ducitur a Domino; et quantum ducitur a Domino, tantum opera ejus sunt bona; ducitur enim tunc ad faciendum bona, et ad loquendum vera, propter bona et propter vera, et non propter semet et propter mundum; usus sunt ei jucunditates, et vera sunt ei deliciae; indies etiam docetur a Domino quid faciendum et loquendum est, tum quid praedicandum aut quid scribendum, nam remotis malis continue sub auspicio Domini est, ac in illustratione: at ducitur ac docetur non immediate per aliquod dictamen, aut per aliquam inspirationem perceptibilem, sed per influxum in ejus jucundum spirituale, unde ei fit perceptio secundum vera ex quibus est intellectus ejus; ex quo cum agit, apparet sicut a se agat, attamen agnoscit corde quod sit a Domino. Omnes angeli in tali statu sunt; et omnes infantes in caelo per illam viam ad caelum ducuntur.

[4] Aliter vero est cum homine, quando a malis abstinet, et illa fugit, propter leges civiles, et propter laesionem famae suae; is non fugit illa ex aliqua origine spirituali, sed ex origine naturali; inde is quidem opera facit quae exterius apparent sicut bona, sed usque interius mala sunt; sunt sicut picturae ex luto stercoreo inductae coloribus ad visum pulchris, aut sicut meretrices apparentes in forma venusta, et ornatae vestibus candidis, ac super fronte et sub auribus diadematibus, et usque intus scatent fetoribus. Expende nunc, qualis hodie est orbis Christianus, quot sunt hodie qui fugiunt adulteria, fraudes, lucrationes illicitas, odia, vindictas, mendacia et blasphemationes, [non] quia contra Verbum sunt, et sic contra Deum, sed quia contra leges civiles sunt, et [propter] famam, ac timorem jacturae honoris et lucri in mundo; sed inquire interius in causam, et appercipies quod hoc inde sit, quia non credunt quod caelum et infernum sint, et quod non vita post mortem. Ex his patet quod quicquid homo facit, tam parvum quam magnum, dum facit ex religione, et in ecclesia ex Verbo, postquam detestatur mala quia peccata sunt et in se infernalia, bonum opus sit; at vicissim, quod quicquid homo facit, tam parvum quam magnum, dum non facit ex religione, et apud nos ex Verbo, malum opus sit. (Plura de his videatur supra, n. 803.)

[5] Sciendum usque est, quod qui mala fugit quia contra leges Divinas in Verbo sunt, etiam fugiat illa quia contra leges civiles et morales in mundo sunt, homo enim ex his cogitat quando in statu naturali est, at ex illis quando in statu spirituali: ex quo sequitur, quod propter famam et sui honorem mala fugere et bona facere, nec damnosum sit, modo Verbum et inde religio locum superiorem teneant, et faciant caput, ac ipse et mundus locum inferiorem, et faciant pedes: sin aliter, pedibus conculcatur religio, et capite colitur mundus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church