Apocalypse Explained (Tansley) n. 823

Previous Number Next Number See English 

823. VERSUS 13, 14. "Et facit signa magna, ut et ignem faciat descendere e caelo in terram coram hominibus; et seducat habitantes super terra, propter signa quae data ei facere coram bestia, dicens habitantibus super terra facere imaginem bestiae, quae habet plagam machaerae et vixit." 13. "Et facit signa magna," significat testificationes et persuasiones [n. 824]; "ut et ignem faciat descendere e caelo in terram coram hominibus," significat amorem falsi ex malo oriundum ex fastu propriae intelligentiae, sicut foret amor veri ex bono, qui e caelis in ecclesia [n. 825];

14. "Et seducat habitantes super terra, propter signa quae data ei facere coram bestia," significat persuasionem illorum qui in ecclesia sunt, [quod vera sint,] per testificationes e Verbo conjunctas ratiociniis e naturali homine [n. 826]; "dicens habitantibus super terra facere imaginem bestiae," significat ordinationem statutam, quod prorsus talia docerentur et crederentur ab omnibus in ecclesia [n. 827]; "quae habet plagam maehaerae at vixit," significat qualia sunt naturalia illa quae conjunxerunt illa quae ex sensu naturali Verbi ad confirmationem desumpserunt [n. 829].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church