Spiritual Experiences (Buss) n. 3590

Previous Number Next Number See English 

3590. Quomodo homo cogitare debet Audivi spiritus ratiocinantes, quod non possint aliter ratiocinari quam ex sensualibus et corporeis, de spiritualibus et coelestibus, quia corporei sunt, sed responsum percepi, quod ex coelo debeant cogitare, hoc est, ex cognitionibus fidei, quae coelestes sunt, quaeque revelatae, et sic a sensualibus, si opus, confirmari: nam angeli in sphaera fidei, proinde in cognitionum fidei sunt; sic cogitant de coelo, et sic innumerabiles veritates eis revelantur, sicut illis in coelo. 1748, 16 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church