3591. Quod nihil scire possimus, nisi quae a Domino data Erant spiritus qui se confundebant ex iis, quod non scirent quomodo cuique licentia cogitandi, ac ideae non fluerent secundum eum ordinem, quem putabant, et inquirere volebant in causas, sed non potuerunt invenire, sed dictum quod hoc factum ut scirent, quod nihil sciant, nam si in omnia et singula vellent inquirere, tunc indefinita forent quae confunderent, imo indefinitates indefinitatum, sique aliqua scirent, illico opponerentur iis alia, et sic porro, et hoc foret inquisitio in aeternum, et continue contraria confunderent: quare etiam quod Providentia Domini in singularibus tot contraria invenit, cum a singulis objectis ratiocinarentur et concluderent, causa est, quod confundantur a tot contrariis, ut maneant in veritatibus universalibus seu cognitionibus fidei, utque illae regant cogitationes, dumque regunt, abstinent a talibus. 1748, 16 Oct.