3589. Ostensum mihi dein est, quomodo mulieres eorum quoad caput amictae sint, nempe quod pileo rotundo nigro - - - - - - satis protenso, facie intus parva nivea: et quia amaverant infantes, quod delectatae fuerint, ut infantes praeirent, qui quoque mihi repraesentati, quomodo in linea inflexa praeirent, inde gloriantes: loquutus de infantum amore, quod etiam sit apud omnia bruta, ita apud pessimos; at si infantes amaverint non sui amoris, et gloriae causa, sed ut societas humana ob commune bonum augeretur, et magis ut coelum inde multiplicaretur, ita propter societates coelestes, et sic propter Dominum, tunc fuisset amor erga infantes genuinus: sed hoc eorum non fuit. Dictum de viris, quod sicut adoleverunt, deformes facti, criniti, qui [crinis] circum facies penderet, et perceptum quod persuasivum tale id secum habeat. Dictum quod mulieres eorum parvae. 1748, 16 Oct.