3564. Quod cognitiones fidei sint cibus spirituum Quod cognitiones fidei sint cibus spirituum, constare potuit ab iis de quibus prius [3550-56], qui ex infima plebe, quod sicut mortui, stipites seu statuae essent, in quibus quia vix aliqua vita, data est vita per id quod essent inter spiritus bonos, prius enim nihil sciverant quid coelum, et quid fides, quantum in fidei cognitiones veniunt, tantum vivunt, nam tantum a Domini vita accipiunt, et sic tantum in societatibus angelicis esse possunt: de eo qui missus in stagnum coenosum [3559-60], spiritus quoque dicebant, quod non posset vivere, quia nihil quod fidei esset, vellet recipere, quare desperabant de ejus vita, inde quoque constat, quod per cognitiones fidei vivant in altera vita, inde quoque, quod cognitiones veri, et affectiones boni sint veri cibi spirituum.