Spiritual Experiences (Buss) n. 3563

Previous Number Next Number See English 

3563. * Quod spiritus aegerrime ferant regi ab homine Aliquoties percepi, sicut etiam hodie, quod aegerrime ferant spiritus se regi ab homine, sic ut valde indignentur, ex causa, quia regere ii hominem velint. Si quoque idea hominis sistitur, ut quod fuerit in mundo homo, etiam aegre ferunt, quod ab eo regantur, sed si idea spiritus sit, non ita. 1748, 14 Oct. * 3562 secundumauctoris indicia post 3560 transpositum est


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church