Spiritual Experiences (Buss) n. 3561

Previous Number Next Number See English 

3561. De infantibus Observatum cum infantes aliquoties fuerunt ad me missi, et apparerent sicut sparsi circum caput, quod nihil usquam timerent infestationes diabolicas, nec quicquam curarent, quia sunt talium imperceptibiles, quare dum qui in fide tutus reddatur ab infestationibus diabolicis, mittuntur quoque infantes, qui sic tutantur; quod etiam aliquoties mihi dictum, et percipere datum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church