Spiritual Experiences (Buss) n. 3565

Previous Number Next Number See English 

3565. Inde quoque constat, quales sunt correspondentiae, quod non cognoscuntur in interiori gradu, quod sint quae correspondent; cibus ille spiritualis correspondet cibis corporis, nam per cibos bonos et salutares etiam vita corporis sustinetur, ita in caeteris; nec noscitur quod cogitativum et voluntarium correspondet musculis. Exinde quoque constat, quod quae existunt apud spiritus angelicos non cognoscatur quod correspondeant a spiritibus inferioribus; et sic porro quae apud angelos; cum hae correspondentiae non cognoscuntur, et ideo vix agnoscuntur, quare absurdum est velle penetrare mysteria intima, et suprema; quae nusquam cadere possunt in hominis perceptionem; non cadunt angelica, quae tam crassa, quomodo Divina? 1748, 14 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church