7. QUAESTIO SEPTIMA. Annon Sacrosancta Trinitas proprie dicitur unus idemque Dominus in tribus Characteribus, Distinctionibus officiorum, seu Relationibus erga homines, ut Creator, Redemptor, et Sanctificator--ut Pater, Filius, et Spiritus Sanctus--ut Divinum Esse, Divinum Humanum, et Sanctum procedens: non ut tres Personae, ex quibus necessario fierent tres Dei? RESPONDETUR. Sacrosancta Trinitas in una Persona percipienda est sicut Divinum Esse, Divinum Humanum, et Divinum procedens, ita sicut Anima, Corpus, et Virtus seu Operatio inde, prorsus sicut in MEMORABILI inserto Operi VERA CHRISTIANA RELIGIO, n. 188: productiones ex illis sequuntur ordine Creatio, Redemptio, et Regeneratio, quoniam Creatio est attributum Divini Esse, Redemptio attributum Divini Humani a Divino Esse, ac Regeneratio est attributum Spiritus Sancti, quae est primaria virtus seu operatio ex Divino Humano a Divino Esse, secundum illud quod in VERA CHRISTIANA RELIGIONE, n. 153, 154, 155, allatum est.