6. QUAESTIO SEXTA. An Divinum Humanum Jehovae ante Incarnationem fuit Persona subsistens per Se, sicut Existere, Forma, seu Corpus Dei, sive fuit Forma Angelica pro occasione sumpta ad causam manifestationis? Annon sequitur, quod Divinum Humanum ante Incarnationem diversum fuit a Divino Humano nunc post Incarnationem, cum in Persona Domini sit Divina Trinitas? RESPONDETUR. Ante Incarnationem non fuit aliquod Divinum Humanum, nisi repraesentativum per aliquem Angelum, quem Jehovah Dominus suo Spiritu implevit, ut supra dictum est; et quia illud fuit repraesentativum, ideo omnia Ecclesiae eo tempore fuerunt repraesentativa, et sicut umbrae; at post Incarnationem cessaverunt repraesentativa, sicut {1} umbrae vesperae aut noctis cum oritur sol. At Humanum repraesentativum, in quo Jehovah tunc Se sistit {2} in mundo, ante actualem adventum Ipsius, non fuit illius efficaciae, ut potuisset spiritualiter illustrare homines; quare illustratio tunc fiebat modo per typos et figuras. @1 repraesentativa, sicut pro repraesentativa aut sicut$ @2 sistit pro stitit$