Nine Questions (Potts) n. 5

Previous Number Next Number See English 

5. QUAESTIO QUINTA. Annon Spiritus Sanctus in Novo Testamento idem cum Spiritu Dei in Veteri Testamento, cum hae sola differentia, quod ante Incarnationem Domini processit ex Divino Esse seu Jehovah immediate, sive mediate per Angelos, et post Incarnationem per Filium aut Divinum Humanum? Annon Spiritus Sanctus idem cum Sphaera Dei? RESPONDETUR. Spiritus Dei et Spiritus Sanctus sunt duo distincta; Spiritus Dei non operatus est, nec operari potuit in hominem nisi imperceptibiliter, at Spiritus Sanctus, qui unice procedit a Domino, operatur in hominem perceptibiliter, et facit ut homo comprehendere possit veritates spirituales naturaliter, Dominus enim univit Divino suo Coelesti et Divino Spirituali etiam Divinum Naturale, per quod ab illis operatur. Praeterea Sanctum in Verbo solum praedicatur de Divino Vero, ita de Domino, Qui est Divinum Verum tam in sensu coelesti et spirituali quam in sensu naturali; quapropter dicitur in Apocalypsi, quod Dominus sit Solus Sanctus, cap. xv. 3, 4; videatur insuper APOCALYPSIS REVELATA, n. 173: tum quod nondum fuerit Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus fuit, Joh. vii. 39. Spiritus Sanctus est idem cum Divina Sphaera, quando per hanc intelligitur Divinus Amor et Divina Sapientia, quae duo procedunt a Jehovah Domino e Sole Coeli Angelici, sicut Calor et Lux e sole mundi naturalis, et faciunt hujus sphaeram; Calor enim e Sole Coeli Angelici in sua {1} essentia est Amor, et Lux ex eodem Sole in essentia sua est Sapientia, quibus duobus calor et lux e sole mundi correspondent. @1 sua pro suo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church