Nine Questions (Potts) n. 4

Previous Number Next Number See English 

4. QUAESTIO QUARTA. Annon Filius, per Quem Jehovah dicitur creavisse mundos, Heb. cap. i. et xi., idem significat cum Sapientia Divina, Jerem. x. 12; Ii. 15, adeo ut Essentialis {1} Sapientia, seu Logos Dei in primis, nunc sit Veritas seu Logos Dei in ultimis? RESPONDETUR. Quod Dominus, hoc est, Verbum seu Divinum Verum, per quod omnia facta sunt quae facta, et per quod mundus creatus est, Joh. i. 3, 10, fuerit Divina Sapientia, quae cum Divino Amore unam Divinam Essentiam facit, ita Unum Eundem Deum, sequitur; Divina enim Sapientia est quoque Divinum Verum, quoniam omnia Sapientiae sunt veritates, Sapientia nec producit nisi veritates, est enim harum continens, ita prorsus secundum Jerem. cap. x. 12; et cap. li. 15. Ita quoque intelligitur per illud apud Davidem, Psalm. xxxiii. 6. Spiritus oris est quoque Sapientia, et Verbum ibi est Divinus Amor et Divina Sapientia simul, nam dicitur, et Deus erat Verbum, Joh. i. 1. @1 Essentialis pro Essentiali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church