8. QUAESTIO OCTAVA. Dicitur 1 Cor. xv. 45, Primus homo Adam factus in animam viventem, etc., et in genealogia apud Lucam iii. ponitur primus post Deum, et dicitur qui fuit filius Dei. Anne Ecclesia dicta Adamus probat e contra? RESPONDETUR. In genealogia apud Lucam dicitur, quod Adamus fuerit Dei, hoc est, creatus a Deo, et non filius Dei.