Canons (Whitehead) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. [I. DE DEO.] CAPUT SEXTUM. DE CREATIONE UNIVERSI A DEO UNO ET INFINITO, EX DIVINO AMORE, PER DIVINAM SAPIENTIAM. 1. Quod ratio illustrata videat quod omnium prima Origo mundi sit Amor, et quod Mundus creatus sit ex illo per Sapientiam. Inde et non aliunde est quod mundus, a primis suis ad ultima sua, sit opus in aeternum cohaerens. 2. Quod Mundus creatus sit ex Amore per Sapientiam,--ita per Solem, qui est purus Amor, in cujus medio est Jehovah Deus,--videri potest ex correspondentia amoris cum calore, ac sapientiae cum luce. Quod per haec duo, calorem et lucem, subsistat mundus, et quotannis {1} creentur omnia super ejus superficie; et quod si duo illa subtraherentur, caderet mundus in chaos, et sic in nihilum. @1 creentur pro "creantur"$ 3. Quod sint tria quae sequuntur ordine, et procedunt comitatu individuo, videlicet, Amor, Sapientia, et Usus. 4. Quod Amor per Sapientiam existat et subsistat in Usu. 5. Quod tria illa sint in Deo, et quod tria illa procedant ex Deo. 6. Quod Universum creatum consistat ex infinitis receptaculis trium illorum. 7. Quia Amor et Sapientia existunt et subsistunt in Usu, quod Universum creatum sit Receptaculum usuum, qui, ex origine sua, infiniti sunt. 8. Quoniam omne Bonum est a Deo, ac Bonum et Usus unum sunt, ac Universum creatum est Plenitudo usuum in formis, sequitur quod Universum creatum sit Plenitudo Dei. 9. Quod Creatio facta sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam, intelligitur per haec apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum...Omnia per Ipsum facta sunt:....et mundus per Ipsum factus est (i. 1, 3, 10). Per "Deum" ibi intelligitur Divinum Bonum Amoris; et per "Verbum," quod etiam erat Deus, Divinum Verum Sapientiae. 10. Quod Mala, seu mali Usus, non exstiterint quam post Creationem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church