Canons (Whitehead) n. 8

Previous Number Next Number See English 

8. [I. DE DEO.] CAPUT QUINTUM. DE DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA IN DEO. 1. Quod Amor et Sapientia sint duo essentialia et universalia Vitae; Amor Esse Vitae, et Sapientia Existere Vitae ab illo Esse. 2. Quod Deus sit ipse Amor et ipsa Sapientia; quia est ipsum Esse et Existere in se. 3. Quod nisi Deus esset ipse Amor et ipsa Sapientia, non foret aliquid amoris et aliquid sapientiae apud angelos in caelo et apud homines in mundo. 4. Quod quantum angeli et homines uniuntur Deo per sapientiam et amorem, tantum in vero amore et in vera sapientia sint. 5. Quod duo procedant a Jehovah Deo, per Solem in cujus medio est,-calor et lux; et quod calor inde procedens sit amor, et lux sapientia. 6. Quod lux exinde procedens sit splendor amoris, qui in Verbo intelligitur per "gloriam." 7. Quod lux illa sit ipsa vita. 8. Quod angeli et homines tantum vivi sint, quantum in sapientia ex amore sunt a Deo. 9. Quod simile sit, si dicatur quod Deus sit ipsum Bonum et ipsum Verum, sive ipse Amor et ipsa Sapientia; quoniam omne bonum est amoris, et omne verum est sapientiae. 10. Quod amor et sapientia sint inseparabiles ac individui; similiter bonum et verum: quapropter, qualis est amor apud angelos et homines, talis est sapientia apud illos; seu quod idem, quale est bonum tale est verum; non autem vicissim.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church