Canons (Whitehead) n. 7

Previous Number Next Number See English 

7. [I. DE DEO.] CAPUT QUARTUM. DE CREATIONE UNIVERSI A DEO UNO ET INFINITO.{1} @1 [NOTA E MARGINE:--]Videatur supra de Jehovah, seu de Esse Dei; etiam n. 1; et exsumantur inde quae hic desunt.$ 1. Quod nemo possit concipere idea et percipere quod Deus creaverit universum, nisi prius aliquid sciat de mundo spirituali et ejus Sole; ut et de correspondentia et inde conjunctione spiritualium cum naturalibus. 2. Quod duo mundi sint; mundus spiritualis ubi sunt spiritus et angeli, et mundus naturalis ubi sunt homines. 3. Quod alius sol in mundo spirituali sit, et alius in mundo naturali; et quod mundus spiritualis exstiterit et subsistat ex suo Sole, et quod mundus naturalis per suum. 4. Quod Sol mundi spiritualis sit purus amor a Jehovah Deo, qui in medio ejus est; et quod sol mundi naturalis sit purus ignis. 5. Quod omne quod ex Sole mundi spiritualis procedit, sit vivum; et quod omne quod ex sole mundi naturalis, sit mortuum. 6. Quod inde omne quod ex Sole mundi spiritualis procedit, sit spirituale; et omne quod ex sole mundi naturalis, sit naturale. 7. Quod Jehovah Deus, per Solem in cujus medio est, creaverit mundum spiritualem; et per hunc, mediate, mundum naturalem. 8. Quod spiritualia sint substantialia, et quod naturalia sint materialia; et quod haec exstiterint et subsistant ex illis, sicut posterius a priore, seu exterius ab interiori. 9. Quod inde omnia quae in mundo spirituali sunt, etiam in mundo naturali sint; ac vicissim; cum discrimine perfectionis. 10. Quod {1} quia naturale oritur ex spirituali, sicut materiale a substantiali, ubivis simul sint; et quod sic spirituale per naturale suas activitates exerceat, et functiones {2} operetur. @1 quia naturale pro "naturale quia"$ @2 "operetur"--sic Sc.; N. legit "operatur".$ 11. Quod idea creationis perpetuo existat in mundo spirituali; quoniam omnia quae ibi existunt et fiunt, a Jehovah Deo momento creantur. 12. Quod circum unumquemvis angelum in caelo sit idea creationis.{1} @1 [ANNOTATIO E MARGINE:-]Quod in mundo spirituali ad oculum videri possit creatio:-Ibi omnia creantur a Domino, ut momento: domus creantur, utensilia domus creantur, cibi creantur, vestes creantur; agri, horti, campi creantur, pecudes et armenta creantur. Illa et innumera alia creantur secundum affectiones et inde perceptiones angelorum, et apparent circum illos, et perdurant quamdiu in {2} affectionibus illis sunt, et removentur ut primum illae cessant. In infernis etiam creantur serpentes, et bestiae et aves noxiae; non quod {3} creentur a Domino, sed quod vertantur bona in mala. Inde patet quod omnia in mundo {3} creentur a Domino, et {4} figantur per naturalia quae circumdant.$ @2 affectionibus illis pro "affectione illa"$ @3 creentur pro "creantur"$ @4 figantur pro "figentur"$ 13. Quod inter illa quae mundi spiritualis sunt, et illa quae mundi naturalis, sit correspondentia; et per correspondentiam, utriusque conjunctio. 14. Ex his patet quod creatio universi a Deo uno et infinito, sine praevia cognitione de mundo spirituali et ejus Sole, et de correspondentia, nequaquam concipi possit; et quod propterea, de creatione universi prodierunt hypotheses fundatae super naturalismo, quae fatuae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church