Canons (Whitehead) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. [I. DE DEO.] CAPUT SEPTIMUM. DE IPSO FINE CREATIONIS; QUOD SIT CAELUM ANGELICUM EX HUMANO GENERE. 1. Quod in mundo creato sint perpetuae progressiones Finium; hoc est, ex Finibus primis, per Fines medios, ad Fines ultimos. 2. Quod Fines primi sint Amoris, aut relationes ad Amorem; quod Fines medii sint Sapientiae, aut relationes ad Sapientiam; quod Fines ultimi sint Usus, aut relationes ad Usum. Quod haec sint, quia {1} infinita omnia in Deo et a Deo sunt Amoris, Sapientiae, et Usus. @1 infinita pro "infinite"$ 3. Quod progressiones illae finium vadant a primis ad ultima, et redeant ab ultimis ad prima; et quod vadant et redeant per periodos, quae vocantur circuli rerum. 4. Quod progressiones illae finium sint universales plus et minus; et quod hae sint complexus finium singularium. 5. Quod finis universalissimus, qui est finis finium, sit in Deo: et quod ille procedat ex Deo, a primis mundi spiritualis ad ultima mundi naturalis; et quod ex his ultimis redeat ad illa prima, et sic ad Deum. 6. Quod finis ille universalissimus, seu finis finium a Deo, sit caelum angelicum ex humano genere. 7. Quod finis ille universalissimus sit complexus omnium finium et horum progressionum in utroque mundo, spirituali et naturali. {1} 8. Quod finis ille universalissimus sit intime, et sicut vita et anima, vis et conatus, in omnibus et singulis creatis. @1 [In autographo, tres paragraphi nunc sequentes linea transversa ab auctore sunt deleti. Sic dicit Nordenskold,--Conferatur articulus subsequens, n. 11, p. 19.]$ 9. Quod inde sit nexus concatenatus omnium in universo creato, a primis ad ultima, et ab ultimis ad prima. 10. Quod ex hoc fine insito creatis, in communi et in parte, sit conservatio universi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church