11. [I. DE DEO. CAPUT SEPTIMUM.] ALITER. 1. Quod amor sit conjunctio spiritualis. 2. Quod verus amor non possit quiescere in se, ac intra proprii limites coerceri; sed quod velit exire, et alios amore complecti. 3. Quod verus amor velit conjungi aliis, ac illis communicare et dare sua. 4. Quod verus amor velit habitare in aliis, et in se ex aliis. 5. Quod Divinus Amor, qui est ipse Amor et Ipse Deus, velit ut sit in subjecto quod est imago et similitudo ipsius; consequenter, quod velit ut sit in homine, et homo in ipso. 6. Ut hoc fiat, sequitur ex ipsa essentia Amoris qui in Deo est, et inde ex urgente causa, quod a Deo universum creandum sit, in quo sint tellures, et super quibus homines, ac in hominibus mentes et animae, cum quibus Amor Divinus conjungi potest. 7. Quod ideo omnia quae creata sunt spectent hominem ut finem. 8. Quia caelum angelicum formatur ex hominibus, ex illorum spiritibus et animabus, quod omnia quae creata sunt spectent caelum angelicum ut finem. 9. Quod caelum angelicum sit ipsum habitaculum Dei cum hominibus, et hominum cum Deo. 10. Quod beatitudines, felicitates, et jucunditates aeternae, simul sint fines creationis; quia sunt amoris. 11. Quod hic finis sit intimus; ita sicut vita et anima, ac ut vis et conatus, in omnibus et singulis creatis. 12. Quod ille finis sit Deus in illis. 13. Quod hic finis insitus creatis in communi et in parte faciat ut conservetur universum in statu creato, quantum fines amoris oppositi non obstant et labefactant. 14. Quod Deus, ex Divina sua omnipotentia, omnipraesentia, et omniscientia, continue provideat ne fines oppositi ex amoribus oppositis praevaleant, et creationis opus labefactent usque ad internecionem. 15. Quod conservatio sit perpetua creatio, sicut subsistentia est perpetua existentia.