Canons (Whitehead) n. 12

Previous Number Next Number See English 

12. [I. DE DEO.] CAPUT OCTAVUM. DE DEI OMNIPOTENTIA, OMNISCIENTIA, ET OMNIPRAESENTIA. 1. Quod Dei omnipotentia, omniscientia, et omnipraesentia non cadant in intellectum humanum, quia Dei omnipotentia est infinita potentia, Dei omniscientia est infinita sapientia, et omnipraesentia est infinita praesentia, in omnibus quae exiverunt et quae exeunt ab Ipso; ac Divinum Infinitum non cadit in intellectum finitum.{1} @1 [ANNOTATIO E MARGINE:-]Quod procedant omnia secundum ordinem, Quod Deus sit Ordo.$

2. Quod Deus sit omnipotens, omniscius et omnipraesens, absque rationali scrutinio agnoscitur; quoniam hoc a Deo influit in superiorem partem mentis humanae, et inde in agnitionem apud omnes apud quos est religio et sana ratio. Quod etiam influat apud illos apud quos non est religio, sed quod apud hos non sit receptio, et inde non agnitio. 3. Quod Deus sit omnipotens, omniscius, et omnipraesens, homo se confirmare potest ex innumeralibus quae rationis et simul religionis sunt, ut ex sequentibus his:-

4. Primum, Quod solus Deus sit et existat in Se; et quod omnis alius et omne aliud ex Ipso. 5. Secundum, Quod solus Deus amet, sapiat, et vivat, et agat a Se; et quod omnis alius et omne aliud ex Ipso. 6. Tertium Quod solus Deus possit a Se; et quod omnis alius et omne aliud ab Ipso. 7. Consequentur, Quod Deus sit anima totius; ex qua omnes et omnia sunt, vivunt, et moventur. 8. Quod nisi omnia et singula in mundo et caelo se referrent ad Unum, qui est, vivit, et potest a Se, universum momento dissiparetur. 9. Quod inde universum a Deo creatum sit plenitudo Dei. Quare Ipse dicit quod sit "Primus et Ultimus," "Principium et Finis," "Alpha et Omega," "Qui fuit, est, et erit, Omnipotens" ([Apoc. i. 8, 11]). 10. Quod conservatio universi, quae est perpetua creatio, sit plenum testimonium quod Deus sit omnipotens, omniscius, et omnipraesens. 11. Quod opposita, quae sunt mala, non {1} tollantur quia Deus sit omnipotens, omniscius, et omnipraesens; quia mala sunt extra subjecta, et extra creata, et non penetrant ad Divina quae sunt intra. @1 "tollantur quia":--sic c.; N. legit "tolluntur quia". Fortasse legeris tollant quin.$ 12. Quod mala, ex Divina Providentia quae etiam est universalis in singularissimis, plus et plus ab interioribus removeantur et ejiciantur ad extra, et sic abalienentur et separentur ne aliquam noxam inferant internis quae sunt Divina.{1} @1 [ANNOTATIONES E MARGINE:-]Quod omnipotentia Divina sit per Humanum Ipsius. Quod hoc sit "sedere ad dextram," et esse "Primus et Ultimus," ut dicitur de Filio Hominis in Apocalypsi; et ibi[dicitur] quod sit "omnipotens." Causa [est] quia Deus agit a primis per ultima , et sic continet omnia. Dominus agit a primis per ultima apud homines; non per aliquid hominis, sed per suum in illo. Apud Judaeos egit per Verbum apud illos, ita per suum; per id etiam fecit miracula per Eliam et Elisaeum; sed quia Judaei perverterunt Verbum, venit Ipse Deus, et "Ultimum" Se fecit. Ita tunc ex Se fecit miracula. Quod sit Ordo primum creatus, secundum quem aget Deus. Quare Ipse Deus Se fecit Ordinem.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church